Codex Diplomaticus Silesiae, Bd. 7, 1884; Regesten zur schlesischen Geschichte, Th. 1: Bis zum Jahre 1250., s. 51-52.
[365]
In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Sirozlaus dei gracia Vratislaviensis episcopus notum esse volo cunctis ecclesie sancte filiis tam presentibus quam futuris ad honorem dei et b. Marie perpetue virginis sanctique Johannis bapt. consilio simul et consensu majorum personarum chori Vratizlav., me in obsequium sanctorum pauperum Christi hospitali Jerosolimitano dedisse ecclesiam in Bardou (Wartha) a prefati fratribus hospitalis jure perpetuo possidendam hac sane fraternitate inter nos ordinata, ut cum aliquis de canonicis nostris decesserit, apud ipsos ejus obsequium ceu pro quolibet fratre celebratur et ab eisdem ejus obitus scriptus Jerosolimam transmittetur. Nec omittendum, quin scripto quoque commendentur nomina villarum, de quibus decimam ad prefatam ecclesiam pertinentem cum toto nichilominus jure ecclesie supradicto hospitali simul concedimus, prima villa ipsa Berdou, secunda Pilane (Piluc, Pilz), tercia Cebanou (Tbanov, Banau), quarta Sluseou (Slusejovo Schlause, Schlottendorf). Hec autem donacio facta in Olesniz (Klein Oels) est his testibus assistentibus: dno. scil. Benico decano, mag. Stephane archidiacono, Johanne cantore, Martino Martino cancellario ducis, Gallo canonico et capellano ducis, Godefrido canonico, Egidio capellano ducis, et in crastino hoc ipsum recognitum est in Vratizlau coram domino Sebastiane et coram magistro Nicholao.
Ut autem hoc ratum et illibatum perpetuali tempore supradicto maneat hospitali, prescriptis testibus communibus et sigilli nostri impressione corroboramus et confirmamus. Si quis autem in posterum in prefata donacione supra comuiemoratis fratribus injuriam aliquam aut violenciam irrogare voluerit, anathema sit. Preterea quoque huic ipsi pagine dignurn censumus adnotare decimas nichilo minus, quas jam pridem ejusdem hospitalis fratribus confirmaveramus et in consecracione ecclesie in Tinchia (Gross Tinz bei Nimptsch) sub anathemate posueramus, villarum scilicet ejusdem Tinchie, Pilauie (Peilau) atque Gostizlauie alteriusque ville nomine Mlodossouiz et alterius nomine Gliniz (Gleinitz), cujus decima spectabat ad prebendam Johannis filii Benici, licet ejus loco aliam ei dedimus in villa nomine Uilcou. Hec et supradicta eque jam sepius pretextato hospitali confirmamus et eidem sigilli nostri apposicione corroboranda stabilimus. Actum anno dom. MCLXXXIX.
Biskup wrocławski Żyrosław nadaje, za zgodą kapituły wrocławskiej, joannitom kościół NPM w Bardzie wraz z dziesięcinami z czterech imiennie wyliczonych wsi (Pilce, Dzbanów, Służejów i Sławęcin), pod warunkiem modłów za dusze zmarłych kanoników wrocławskich, zatwierdza ponadto dziesięciny z miejscowości nadanych niegdyś zakonowi przy okazji poświęcenia kościoła w Tyńcu nad Ślęzą.